Menu Home

Newsartikel

News

Beispiel-News Sektion

In prin­ci­pio erat Ver­bum, et Ver­bum erat apud Deum, et Deus erat Ver­bum. Hoc erat in prin­ci­pio apud Deum.

Omnia per ipsum facta sunt: et sine ipso fac­tum est nihil, quod fac­tum est.

In ipso vita erat, et vita erat lux homi­num: et lux in teneb­ris lucet, et tenebræ eam non com­pre­hen­der­unt. Fuit homo mis­sus a Deo, cui nomen erat Joan­nes. Hic venit in testi­mo­nium ut testi­mo­nium per­hi­be­ret de lumine, ut omnes crederent per illum. Non erat ille lux, sed ut testi­mo­nium per­hi­be­ret de lumine.

Erat lux vera, quae illu­mi­nat omnem homi­nem veni­en­tem in hunc mundum. In mundo erat, et mun­dus per ipsum fac­tus est, et mun­dus eum non cogno­vit. In pro­pria venit, et sui eum non rece­per­unt. Quot­quot autem rece­per­unt eum, dedit eis pote­sta­tem filios Dei fieri, his qui cred­unt in nomine ejus: qui non ex san­gui­ni­bus, neque ex volun­tate car­nis, neque ex volun­tate viri, sed ex Deo nati sunt. Et Ver­bum caro fac­tum est, et habi­ta­vit in nobis: et vidi­mus glo­riam ejus, glo­riam quasi uni­ge­niti a Patre ple­num gra­tiæ et veri­ta­tis.